previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis materiam etiam inter angustias. Videtur mihi dixisse : " Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; expediam dignum nihilo minus huic viro [p. 28] munus, et quia de tuo non possum, de meo dabo." Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse : pretium se sui fecit. Ingeniosus adulescens invenit, quemadmodum Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.1 [2] Callidus2 non difficilem aditum praebuit immodica cupientibus spesque improbas nihil re adiuturus verbis fovit ; at peior opinio, si lingua asper, vultu gravis cum invidia fortunam suam explicuit. Colunt enim detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi odere facientem.3 [3] Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte ludibrio habitis suas aliis permisere. Rusticus, inhumanus ac mali moris et inter matronas abominanda condicio est, si quis coniugem suam in sella prostare vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam undique. [4] Si quis nulla se amica fecit insignem nec alienae uxori annuum praestat, hunc matronae humilem et sordidae libidinis et ancillariolum vocant. Inde decentissimum sponsaliorum genus est adulterium et in consensu vidui caelibatus, quoniam nemo [p. 30] uxorem duxit, nisi qui abduxit. [5] Iam rapta spargere, sparsa fera et acri avaritia recolligere certant; nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam magis4 quam ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere. Nam provincias spoliari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione alteri addici non mirum, quoniam, quae emeris, vendere gentium ius est !

1 quali profecta prospiciendum Hosius before a lacuna: quali proficiendum NRP; quali profecta scire proficit Préchac.

2 Before callidus Préchac supplies En dominus and for opinio below reads Opimio (cf. Hor. Sat. ii. 3. 142).

3 After facientem Hosius indicates a lacuna.

4 magis added by Gertz ; omitted by Hosius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: